Tantum Ergo

Hymn at Benediction

Tantum ergo Sacramentum
Veneremur cernui:
Et antiquum documentum
Novo cedat ritui:
Præstet fides supplementum
Sensuum defectui.

Genitori, Genitoque
Laus et jubilatio,
Salus, honor, virtus quoque
Sit et benedictio:
Procedenti ab utroque
Compar sit laudatio.
Amen.


℣. Panem de cælis præstitisti eis (in Paschaltide, 'Alleluia' is added).
℟. Omne delectamentum in se habentem[Wis 16:20] (in Paschaltide, 'Alleluia' is added).

Oremus: Deus, qui nobis sub sacramento mirabili, passionis tuæ memoriam reliquisti: tribue, quæsumus, ita nos corporis et sanguinis tui sacra mysteria venerari, ut redemptionis tuæ fructum in nobis iugiter sentiamus. Qui vivis et regnas in sæcula sæculorum.

℟. Amen.

back to Benediction

back to Catholic's Latin Instructor